Search This Blog

Tuesday, October 28, 2008

Causes of sorrow - thinking love

36.1
Respondeo dicendum quod, si hoc modo se haberent privationes in apprehensione animae, sicut se habent in ipsis rebus, ista quaestio nullius momenti esse videretur. Malum enim, ut in primo libro habitum est, est privatio boni, privatio autem, in rerum natura, nihil est aliud quam carentia oppositi habitus, secundum hoc ergo, idem esset tristari de bono amisso, et de malo habito. Sed tristitia est motus appetitus apprehensionem sequentis. In apprehensione autem ipsa privatio habet rationem cuiusdam entis, unde dicitur ens rationis. Et sic malum, cum sit privatio, se habet per modum contrarii. Et ideo, quantum ad motum appetitivum, differt utrum respiciat principalius malum coniunctum, vel bonum amissum.

Et quia motus appetitus animalis hoc modo se habet in operibus animae, sicut motus naturalis in rebus naturalibus; ex consideratione naturalium motuum veritas accipi potest. Si enim accipiamus in motibus naturalibus accessum et recessum, accessus per se respicit id quod est conveniens naturae; recessus autem per se respicit id quod est contrarium; sicut grave per se recedit a loco superiori, accedit autem naturaliter ad locum inferiorem. Sed si accipiamus causam utriusque motus, scilicet gravitatem, ipsa gravitas per prius inclinat ad locum deorsum, quam retrahat a loco sursum, a quo recedit ut deorsum tendat. Sic igitur, cum tristitia in motibus appetitivis se habeat per modum fugae vel recessus, delectatio autem per modum prosecutionis vel accessus; sicut delectatio per prius respicit bonum adeptum, quasi proprium obiectum, ita tristitia respicit malum coniunctum. Sed causa delectationis et tristitiae, scilicet amor, per prius respicit bonum quam malum. Sic ergo eo modo quo obiectum est causa passionis, magis proprie est causa tristitiae vel doloris malum coniunctum, quam bonum amissum.


ARTICLE 2 - how love plays into sorrow............................
I answer that, Sorrow is a movement of the animal appetite. Now, as stated above (Article 1), the appetitive movement is likened to the natural appetite; a likeness, that may be assigned to a twofold cause; one, on the part of the end, the other, on the part of the principle of movement. Thus, on the part of the end, the cause of a heavy body's downward movement is the lower place; while the principle of that movement is a natural inclination resulting from gravity.


("CONNATURAL" appears 9 times in question 32 - the causes of pleasure)
32.6
The third principle is the motive: for instance when a man is moved by one whom he loves, to do good to someone: for whatever we do or suffer for a friend is pleasant, because love is the principal cause of pleasure.

36.2
Now the cause of the appetitive movement, on the part of the end, is the object of that movement. And thus, it has been said above (Article 1) that the cause of pain or sorrow is a present evil. On the other hand, the cause, by way or principle, of that movement, is the inward inclination of the appetite; which inclination regards, first of all, the good, and in consequence, the rejection of a contrary evil. Hence the first principle of this appetitive movement is love, which is the first inclination of the appetite towards the possession of good: while the second principle is hatred, which is the first inclination of the appetite towards the avoidance of evil. But since concupiscence or desire is the first effect of love, which gives rise to the greatest pleasure, as stated above (Question 32, Article 6); hence it is that Augustine often speaks of desire or concupiscence in the sense of love, as was also stated (30, 2, ad 2): and in this sense he says that desire is the universal cause of sorrow. Sometimes, however, desire taken in its proper sense, is the cause of sorrow. Because whatever hinders a movement from reaching its end is contrary to that movement. Now that which is contrary to the movement of the appetite, is a cause of sorrow. Consequently, desire becomes a cause of sorrow, in so far as we sorrow for the delay of a desired good, or for its entire removal. But it cannot be a universal cause of sorrow: since we sorrow more for the loss of present good, in which we have already taken pleasure, than for the withdrawal of future good which we desire to have.


Q. 26
[34648] Iª-IIae q. 26 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum quod unio pertinet ad amorem, inquantum per complacentiam appetitus amans se habet ad id quod amat, sicut ad seipsum, vel ad aliquid sui. Et sic patet quod amor non est ipsa relatio unionis, sed unio est consequens amorem. Unde et Dionysius dicit quod amor est virtus unitiva, et philosophus dicit, in II Polit., quod unio est opus amoris.

[34642] Iª-IIae q. 26 a. 2 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod amor non sit passio. Nulla enim virtus passio est. Sed omnis amor est virtus quaedam, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Ergo amor non est passio.
[34643] Iª-IIae q. 26 a. 2 arg. 2 Praeterea, amor est unio quaedam vel nexus, secundum Augustinum, in libro de Trin. Sed unio vel nexus non est passio, sed magis relatio. Ergo amor non est passio.
[34644] Iª-IIae q. 26 a. 2 arg. 3 Praeterea, Damascenus dicit, in II libro, quod passio est motus quidam. Amor autem non importat motum appetitus, qui est desiderium; sed principium huiusmodi motus. Ergo amor non est passio.
[34645] Iª-IIae q. 26 a. 2 s. c. Sed contra est quod philosophus dicit, in VIII Ethic., quod amor est passio.
[34646] Iª-IIae q. 26 a. 2 co. Respondeo dicendum quod passio est effectus agentis in patiente. Agens autem naturale duplicem effectum inducit in patiens, nam primo quidem dat formam, secundo autem dat motum consequentem formam; sicut generans dat corpori gravitatem, et motum consequentem ipsam. Et ipsa gravitas, quae est principium motus ad locum connaturalem propter gravitatem, potest quodammodo dici amor naturalis. Sic etiam ipsum appetibile dat appetitui, primo quidem, quandam coaptationem ad ipsum, quae est complacentia appetibilis; ex qua sequitur motus ad appetibile. Nam appetitivus motus circulo agitur, ut dicitur in III de anima, appetibile enim movet appetitum, faciens se quodammodo in eius intentione; et appetitus tendit in appetibile realiter consequendum, ut sit ibi finis motus, ubi fuit principium. Prima ergo immutatio appetitus ab appetibili vocatur amor, qui nihil est aliud quam complacentia appetibilis; et ex hac complacentia sequitur motus in appetibile, qui est desiderium; et ultimo quies, quae est gaudium. Sic ergo, cum amor consistat in quadam immutatione appetitus ab appetibili, manifestum est quod amor et passio, proprie quidem, secundum quod est in concupiscibili; communiter autem, et extenso nomine, secundum quod est in voluntate.

So he asks first whether love is in the concupiscible and then whether love is a passion at all.

__________________________
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod amor sit idem quod dilectio. Dionysius enim, IV cap. de Div. Nom., dicit quod hoc modo se habent amor et dilectio, sicut quatuor et bis duo, rectilineum et habens rectas lineas. Sed ista significant idem. Ergo amor et dilectio significant idem.
[34651] Iª-IIae q. 26 a. 3 arg. 2 Praeterea, appetitivi motus secundum obiecta differunt. Sed idem est obiectum dilectionis et amoris. Ergo sunt idem.
[34652] Iª-IIae q. 26 a. 3 arg. 3 Praeterea, si dilectio et amor in aliquo differunt, maxime in hoc differre videntur, quod dilectio sit in bono accipienda, amor autem in malo, ut quidam dixerunt, secundum quod Augustinus narrat, in XIV de Civ. Dei. Sed hoc modo non differunt, quia, ut ibidem Augustinus dicit, in sacris Scripturis utrumque accipitur in bono et in malo. Ergo amor et dilectio non differunt; sicut ipse Augustinus ibidem concludit quod non est aliud amorem dicere, et aliud dilectionem dicere.
[34653] Iª-IIae q. 26 a. 3 s. c. Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod quibusdam sanctorum visum est divinius esse nomen amoris quam nomen dilectionis.
[34654] Iª-IIae q. 26 a. 3 co. Respondeo dicendum quod quatuor nomina inveniuntur ad idem quodammodo pertinentia, scilicet amor, dilectio, caritas et amicitia. Differunt tamen in hoc, quod amicitia, secundum philosophum in VIII Ethic., est quasi habitus; amor autem et dilectio significantur per modum actus vel passionis; caritas autem utroque modo accipi potest. Differenter tamen significatur actus per ista tria. Nam amor communius est inter ea, omnis enim dilectio vel caritas est amor, sed non e converso. Addit enim dilectio supra amorem, electionem praecedentem, ut ipsum nomen sonat. Unde dilectio non est in concupiscibili, sed in voluntate tantum, et est in sola rationali natura. Caritas autem addit supra amorem, perfectionem quandam amoris, inquantum id quod amatur magni pretii aestimatur, ut ipsum nomen designat.
[34655] Iª-IIae q. 26 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de amore et dilectione, secundum quod sunt in appetitu intellectivo, sic enim amor idem est quod dilectio.
[34656] Iª-IIae q. 26 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum quod obiectum amoris est communius quam obiectum dilectionis, quia ad plura se extendit amor quam dilectio, sicut dictum est.
[34657] Iª-IIae q. 26 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum quod non differunt amor et dilectio secundum differentiam boni et mali, sed sicut dictum est. In parte tamen intellectiva idem est amor et dilectio. Et sic loquitur ibi Augustinus de amore, unde parum post subdit quod recta voluntas est bonus amor, et perversa voluntas est malus amor. Quia tamen amor, qui est passio concupiscibilis, plurimos inclinat ad malum, inde habuerunt occasionem qui praedictam differentiam assignaverunt.
BY THE WAY, MY FAVOURITE RESPONSE IN THE SUMMA HAS NO OBJECTION WHICH IT CORRESPONDS WITH!
[34658] Iª-IIae q. 26 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum quod ideo aliqui posuerunt, etiam in ipsa voluntate, nomen amoris esse divinius nomine dilectionis, quia amor importat quandam passionem, praecipue secundum quod est in appetitu sensitivo; dilectio autem praesupponit iudicium rationis. Magis autem homo in Deum tendere potest per amorem, passive quodammodo ab ipso Deo attractus, quam ad hoc eum propria ratio ducere possit, quod pertinet ad rationem dilectionis, ut dictum est. Et propter hoc, divinius est amor quam dilectio.___________________________

last question - divides love into concupiscence and friendship.

No comments: