Search This Blog

Sunday, October 5, 2008

Case 591. Place 337. Summa Theologiae II-II, q. 36 a. 4 ad 3. [...]-3 Medium autem est quia aliquis intendens diminuere gloriam alterius aut potest, et sic est exultatio in adversis; aut non potest, et sic est afflictio in prosperis. Terminus autem est in ipso odio, quia sicut bonum delectans causat amorem, ita tristitia causat odium, ut supra dictum est. Afflictio autem in prosperis proximi uno modo est ipsa invidia, inquantum scilicet aliquis tristatur de prosperis alicuius secundum quod habent quandam gloriam. [...]-2
Case 592. Place 337. Summa Theologiae II-II, q. 36 a. 4 ad 3. [...]-6 Alio vero modo est filia invidiae, secundum quod prospera proximi eveniunt contra conatum invidentis, qui nititur impedire. Exultatio autem in adversis non est directe idem quod invidia, sed ex ea sequitur, nam ex tristitia de bono proximi, quae est invidia, sequitur exultatio de malo eiusdem.
Case 593. Place 338. Summa Theologiae II-II, q. 54 a. 2 ad 1. [...]-1 Pigritia autem et torpor magis pertinent ad executionem, ita tamen quod pigritia importat tarditatem ad exequendum; torpor remissionem quandam importat in ipsa executione. Et ideo convenienter torpor ex acedia nascitur, quia acedia est tristitia aggravans, idest impediens animum ab operando.
Case 594. Place 339. Summa Theologiae II-II, q. 58 a. 9 arg. 1. [...]-2 Dicit enim philosophus, in II Ethic. quod circa voluptates et tristitias est moralis virtus. Voluptas autem, idest delectatio, et tristitia sunt passiones quaedam; ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Ergo iustitia, cum sit virtus moralis, erit circa passiones.
Case 595. Place 340. Summa Theologiae II-II, q. 58 a. 9 ad 1. Ad primum ergo dicendum quod non quaelibet virtus moralis est circa voluptates et tristitias sicut circa materiam, nam fortitudo est circa timores et audacias. Sed omnis virtus moralis ordinatur ad delectationem et tristitiam sicut ad quosdam fines consequentes, quia, ut philosophus dicit, in VII Ethic. delectatio et tristitia est finis principalis, ad quem respicientes unumquodque hoc quidem malum, hoc quidem bonum dicimus. Et hoc modo etiam pertinent ad iustitiam, quia non est iustus qui non gaudet iustis operationibus, ut dicitur in I Ethic.
Case 596. Place 341. Summa Theologiae II-II, q. 82 a. 4 co. [...]-6 Nam per se quidem nata est tristitiam causare, recogitando proprios defectus, per accidens autem laetitiam, scilicet propter spem divinae subventionis. Et sic patet quod ad devotionem primo et per se consequitur delectatio, secundario autem et per accidens tristitia quae est secundum Deum.
Case 597. Place 342. Summa Theologiae II-II, q. 82 a. 4 ad 3. Ad tertium dicendum quod lacrimae prorumpunt non solum ex tristitia, sed etiam ex quadam affectus teneritudine, praecipue cum consideratur aliquid delectabile cum permixtione alicuius tristabilis; sicut solent homines lacrimari ex pietatis affectu cum recuperant filios vel caros amicos quos aestimaverant se perdidisse. Et per hunc modum lacrimae ex devotione procedunt.
Case 598. Place 343. Summa Theologiae II-II, q. 88 a. 6 arg. 2. Praeterea, apostolus dicit, II Cor. IX, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Sed quidam ea quae vovent ex tristitia faciunt, et hoc videtur procedere ex necessitate quam votum imponit, quia necessitas contristans est, ut dicitur V Metaphys. [...]-1
Case 599. Place 343. Summa Theologiae II-II, q. 88 a. 6 arg. 2. Praeterea, apostolus dicit, II Cor. IX, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Sed quidam ea quae vovent ex tristitia faciunt, et hoc videtur procedere ex necessitate quam votum imponit, quia necessitas contristans est, ut dicitur V Metaphys. Ergo melius est aliquid facere sine voto quam cum voto.
Case 600. Place 344. Summa Theologiae II-II, q. 106 a. 3 arg. 2. Praeterea, gratiarum actio est quaedam gratiae recompensatio. Sed aliqua beneficia non cum gratia dantur, sed magis cum contumelia, et tarditate vel tristitia. Ergo non semper benefactori sunt gratiae reddendae.
Case 601. Place 345. Summa Theologiae II-II, q. 114 a. 1 arg. 3. Praeterea, virtus in medietate constituitur prout sapiens determinabit, sicut dicitur in II Ethic. Sed Eccle. VII dicitur, cor sapientum ubi tristitia, et cor stultorum ubi laetitia, unde ad virtuosum pertinet maxime a delectatione sibi cavere, ut dicitur II Ethic. Haec autem amicitia per se quidem desiderat condelectare, contristare autem reveretur, ut philosophus dicit, in IV Ethic. [...]-1
Case 602. Place 346. Summa Theologiae II-II, q. 114 a. 1 ad 3. Ad tertium dicendum quod cor sapientum dicitur esse ubi tristitia non quidem ut ipse proximo tristitiam inferat, dicit enim apostolus, si propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas, sed ut contristantibus consolationem ferat, secundum illud Eccli. VII, non desis plorantibus in consolationem, et cum lugentibus ambula. Cor autem stultorum est ubi laetitia, non quidem ut ipsi alios laetificent, sed ut ipsi aliorum laetitia perfruantur. [...]-5
Case 603. Place 347. Summa Theologiae II-II, q. 123 a. 8 ad 3. Ad tertium dicendum quod tristitia animalis vincitur in forti a delectatione virtutis. Sed quia dolor corporalis est sensibilior, et apprehensio sensitiva magis est homini in manifesto, inde est quod a magnitudine corporalis doloris quasi evanescit delectatio spiritualis, quae est de fine virtutis.
Case 604. Place 348. Summa Theologiae II-II, q. 123 a. 10 ad 3. [...]-1 Ad quem magis assumit iram quam alias passiones, quia ad iram pertinet insilire in rem contristantem, et sic directe cooperatur fortitudini in aggrediendo. Tristitia autem, secundum propriam rationem, succumbit nocivo, sed per accidens coadiuvat ad aggrediendum; vel inquantum tristitia est causa irae, ut supra dictum est; vel inquantum aliquis periculo se exponit ut tristitiam fugiat. Similiter etiam concupiscentia, secundum propriam rationem, tendit in bonum delectabile, cui per se repugnat aggressio periculorum, sed per accidens quandoque coadiuvat ad aggrediendum, inquantum scilicet aliquis potius vult pericula incidere quam delectabili carere. [...]-1
Case 606. Place 349. Summa Theologiae II-II, q. 128 ad 4. Ad quartum dicendum quod patientia non solum perpetitur (endures to the full) pericula mortis, circa quae est fortitudo, absque superabundanti tristitia, sed etiam quaecumque alia difficilia seu periculosa. Et secundum hoc ponitur virtus adiuncta fortitudini. [...]-1
Case 607. Place 350. Summa Theologiae II-II, q. 135 a. 1 ad 3. Ad tertium dicendum quod sicut magnificus convenit cum liberali in hoc quod prompte et delectabiliter pecunias emittit, ita etiam parvificus convenit cum illiberali sive avaro in hoc quod cum tristitia et tarditate expensas facit. Differt autem in hoc quod illiberalitas attenditur circa communes sumptus, parvificentia autem circa magnos sumptus, quos difficilius est facere. [...]-2
Case 608. Place 351. Summa Theologiae II-II, q. 136 a. 1 arg. 2. Praeterea, nulla virtus in malis potest inveniri, quia virtus est quae bonum facit habentem. Sed patientia quandoque in malis hominibus invenitur, sicut patet in avaris, qui multa mala patienter tolerant ut pecunias congregent, secundum illud Eccle. V cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna (toils) atque tristitia. Ergo patientia non est virtus.
Case 609. Place 352. Summa Theologiae II-II, q. 136 a. 1 co. Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, virtutes morales ordinantur ad bonum inquantum conservant bonum rationis contra impetus passionum. Inter alias autem passiones, tristitia efficax est ad impediendum bonum rationis, secundum illud II ad Cor. VII, saeculi tristitia mortem operatur; et Eccli. XXX, multos occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Unde necesse est habere aliquam virtutem per quam bonum rationis conservetur contra tristitiam, ne scilicet ratio tristitiae succumbat. [...]-3

I FORGOT THIS WHOLE THING - PATIENCE IS A VIRTUE! THIS WILL HAVE TO COME IN LATER... I AM TREATING SORROW MORAL-LESSLY AS SOMETHING THAT CAN BE UNDERSTOOD ON ITS OWN ACCOUTN FOR NOW.

Case 612. Place 353. Summa Theologiae II-II, q. 136 a. 1 ad 3. [...]-2 Consuetum est autem ut nomine virtutum etiam virtutum actus significentur. Et ideo patientia, quantum ad habitum, ponitur virtus quantum autem ad delectationem quam habet in actu, ponitur fructus et praecipue quantum ad hoc quod per patientiam animus praeservatur ne obruatur tristitia.
Case 613. Place 354. Summa Theologiae II-II, q. 136 a. 2 ad 1. Ad primum ergo dicendum quod patientia dicitur habere opus perfectum in adversis tolerandis, ex quibus primo procedit tristitia, quam moderatur patientia; secundo ira, quam moderatur mansuetudo; tertio odium, quod tollit caritas; quarto iniustum nocumentum, quod prohibet iustitia. Tollere enim principium uniuscuiusque est perfectius. [...]-1
Case 614. Place 355. Summa Theologiae II-II, q. 138 a. 1 co. [...]-5 Manifestum est autem quod gravius impellit metus periculorum quam cupiditas delectationum, unde Tullius dicit, in I de Offic. non est consentaneum qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate; nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Ipsa etiam voluptas fortius movet attrahendo quam tristitia de carentia voluptatis retrahendo, quia carentia voluptatis est purus defectus. Et ideo secundum philosophum, proprie mollis dicitur qui recedit a bono propter tristitias causatas ex defectu delectationum, quasi cedens debili moventi.
Case 615. Place 356. Summa Theologiae II-II, q. 141 a. 3 co. [...]-9 Sicut ergo virtus fortitudinis, de cuius ratione est firmitatem praestare, praecipue consistit circa passionem pertinentem ad fugam corporalium malorum, scilicet circa timorem; ex consequenti autem circa audaciam, quae aggreditur terribilia sub spe alicuius boni, ita etiam temperantia, quae importat moderationem quandam, praecipue consistit circa passiones tendentes in bona sensibilia, scilicet circa concupiscentiam et delectationem; consequenter autem circa tristitias quae contingunt ex absentia talium delectationum. Nam sicut audacia praesupponit terribilia, ita etiam tristitia talis provenit ex absentia praedictarum delectationum.
Case 616. Place 357. Summa Theologiae II-II, q. 156 a. 4 co. [...]-11 Sed concupiscentia quaerit latebras, et dolose subintrat. Quarto, quia concupiscens delectabiliter operatur, sed iratus quasi quadam tristitia praecedente coactus. Alio modo potest considerari peccatum incontinentiae quantum ad malum in quod quis incidit a ratione discedens. [...]-1
Case 617. Place 358. Summa Theologiae II-II, q. 158 a. 1 co. [...]-3 Quae quidem consideratur secundum obiectum passionis. Sicut invidia secundum suam speciem importat quoddam malum, est enim tristitia de bono aliorum, quod secundum se rationi repugnat. Et ideo invidia, mox nominata, sonat aliquid mali, ut philosophus dicit, in II Ethic. [...]-4
Case 618. Place 359. Summa Theologiae II-II, q. 158 a. 2 arg. 3. [...]-1 Sed iram homo vitare non potest, quia super illud Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa quod motus irae non est in potestate nostra. Philosophus etiam dicit, in VII Ethic. quod iratus cum tristitia operatur, tristitia autem est contraria voluntati. Ergo ira non est peccatum.
Case 619. Place 359. Summa Theologiae II-II, q. 158 a. 2 arg. 3. [...]-1 Sed iram homo vitare non potest, quia super illud Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa quod motus irae non est in potestate nostra. Philosophus etiam dicit, in VII Ethic. quod iratus cum tristitia operatur, tristitia autem est contraria voluntati. Ergo ira non est peccatum.
Case 620. Place 360. Summa Theologiae II-II, q. 158 a. 2 ad 3. [...]-3 Quia tamen aliqualiter est in hominis potestate, non totaliter perdit rationem peccati, si sit inordinatus. Quod autem philosophus dicit, iratum cum tristitia operari, non est sic intelligendum quasi tristetur de eo quod irascitur, sed quia tristatur de iniuria quam aestimat sibi illatam, et ex hac tristitia movetur ad appetendum vindictam.

No comments: