Search This Blog

Thursday, April 30, 2009

melancholia in aquinas?

[34949] Iª-IIae q. 32 a. 7 ad 2 Ad secundum dicendum quod id in quo delectatur tristatus, etsi non sit simile tristitiae, est tamen simile homini contristato. Quia tristitiae contrariantur proprio bono eius qui tristatur. Et ideo appetitur delectatio ab his qui in tristitia sunt, ut conferens ad proprium bonum, inquantum est medicativa contrarii. Et ista est causa quare delectationes corporales, quibus sunt contrariae quaedam tristitiae, magis appetuntur, quam delectationes intellectuales, quae non habent contrarietatem tristitiae, ut infra dicetur. Exinde etiam est quod omnia animalia naturaliter appetunt delectationem, quia semper animal laborat per sensum et motum. Et propter hoc etiam iuvenes maxime delectationes appetunt; propter multas transmutationes in eis existentes, dum sunt in statu augmenti. Et etiam melancholici vehementer appetunt delectationes, ad expellendum tristitiam, quia corpus eorum quasi pravo humore corroditur, ut dicitur in VII Ethic.

[34950] Iª-IIae q. 32 a. 7 ad 3 Ad tertium dicendum quod bona corporalia in quadam mensura consistunt, et ideo superexcessus similium corrumpit proprium bonum. Et propter hoc efficitur fastidiosum et contristans, inquantum contrariatur bono proprio hominis.



THIS LATTER PART I CAN INCLUDE IN MY "ARS VIVENDI" PART OF THE MORALITY OF PLEASURE AT THE END - what i wanted to call "objective".


In a way, sorrow creates a subject in a way that pleasure does not - pleasure is more focused upon objects, sorrow is more rooted in subjects. (sounds weird because in pleasure consists in a good/perfection of the subject, but in sorrow, the absence of the material makes us fall back on the subject)


No comments: